Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum [*]()refert.

Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est; quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.[*]()Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva; non pessime tamen in [*](sic acM, edd. ante Schn.: harum singulis binas (vinas A) adplicavimus singulis viticulis (vitulicus A) SA: arundines singulis viticulis applicabimus Schn. ) [*](subnexus SA. ) [*](ut auctoribus om. SAa, vett. edd. ) [*](relinquendum est a. ) [*](plurima seminum SA: plurimum semina a. ) [*](procidit SAa. )

v.1.p.382
umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.