Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut [*](praecipiendo Sobel: praecipienda SA. ) [*](rationi post quidem add. Schn.; om. SAacM. ) [*](iuxta SAa, vett. edd.:supra c, Ald., Gesn., Schn.: super M. ) [*](rigidam S. )

v.1.p.380
veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus,[*]()aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur singulae transversae perticae in unam partem ordinis—quod genus iugi cantherium vocant rustici.

Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixus[*]()cantherio. Idque iugum intra quartum pedem convenit adlevari, dum se vinea corroboret.