Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.

Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem [*]()vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:

deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive [*]()veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;[*]()illinc Arcelaca cursus,[*]() [*](vilici( villici c) vel etiam vinitoris SAac, et (se. diligentiae) Sobel. ) [*](socordia a: socordio SA: secordi c: secordis M, Ald., Gesn.: socordia Schn.: socordiae Sobel. ) [*](separatim surculis Ursinus, Schn.: separarum (seperatorum a, seperate M, seperare c) surculorum SAacM: separatorum surculorum Ald., Gesti.: separatos sulcorum vett. edd. ) [*](malleolum SA: malleorum insitis acM. ) [*](ad omnem (omne A) rationem (ratione Ac) SAacM, et vulgo: in omni ratione Schn. ) [*]( tempestive SAac, vett. edd.: tempeative consitum M, et vulgo. ) [*]( opimis (opinis SA) hic paribus heluo respondent SAacM: opimae hinc pares iis helvolae respondeant vulgo. ) [*]( arcelaca cursus Sobel: arcela cursus SAac: arcelane cursus M: arcellae, rursus Ald., Gesn.: arcelacae, rursus Schn. )

v.1.p.342
illinc Spioniae Basilicaeve convertant,[*]()quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus [*]()distenta musto demittit [*]()ubera. Inter quae patre favente Libero fetis [*]()palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus collucet Autumnus.

Sed haec quamvis plurimum delectent,[*]()utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi [*]()frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.

Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum [*]()fructum cum praecoque elevet,[*]()quae res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, [*]() [*](convertant SAacM, vett. edd., Sobel: conveniant vulgo. ) [*](leta (laeta edd.) mortalibus M, et vulgo: laeta mortis S: laetam ortibus (h supra o scr.) A: letam ortibus (hortibus a) ac: laeta in hortis Sobel. ) [*](demit S: distamusto demit Aa: dicta musto demit c. ) [*](foetis vulgo: petis SAacM, vett. edd. ) [*](delectant Aac. ) [*](praesentia et oculi Sobel: presenti et oculi SAac; praesente et oculos M: praesentis oculi edd. ) [*](serum om. SAac, vett. edd. ) [*](preco quae lebat SA: percoque elebat a. ) [*](expectes SAac. )

v.1.p.344
amittat vindemiam praecoquem, quae [*]()plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.

Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam [*]()subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,[*]()qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae [*]()demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,[*]()cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.