Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, [*]()eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli [*]()

non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus: quem secutus Vergilius tutari semina et muniri [*]()sic praecipit: Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas. et paulo post: Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis [*]()pondere testae Urgerent: [*]()hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. [*](dipondium c: dipundium SA: clipundium a. ) [*](lavoverint SA: levaverint c, vett. edd. ) [*](singulis Aac. ) [*](munire SAaM. ) [*](ingenti S: repertis (reperti a) qui super atque incentis (vincentis c, in gentis a) Aac. ) [*](teste urgeret M: testa urgetur S: testa re urgetur A: testa reurgetur ac; deinde et fusos SAac. a Cf. De Arb. 4. 4 and Palladius. III. 10. 2-3. b Georg. II. 348. c Ibid. 350-353. )

v.1.p.324

Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,[*]()quod illa provocent et eliciant novas radiculas: hoc per hiemem frigentem et umidam [*]()scrobibus inferre calorem tempestivum,[*]()ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.[*]()Si vero solum cui vitis [*]()committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.