Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quoniam plurimis dotibus praestat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo [*]()evenit ut celerius quoque sit tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est saepius [*]()translatam.[*]()Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra; ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5
Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in [*](ex quo M, Ald., Gesn., Schn.: quod SAac, vett. edd. ) [*](saepius om. a. ) [*](translatam Ursinus: translatum codd., ei vulgo. ) [*](repastinationem c. ) [*](deficitur SA. a Because the quickset, having an established root system, is planted in a greater variety of soils than is the rootless cutting. b Cf. Palladius, III. 9. 10. )