Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e [*]()fructuosa parte [*]()vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato [*]()fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos [*]()qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non [*]()opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur?Videlicet quia sperat [*]()parentum fecunditati responsuram.

Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,[*]()Vidi lecta diu, et [*]()multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. [*](uti acM, et vulgo ante Schn. ) [*](curam parte om. S. ) [*](toto cM, et vulgo ante Schn. ) [*](eos om. SAacM. ) [*](non om. SAac, vett. edd. ) [*](sic Pontedera, Schn.: speret SA: speret et a: semper et c: semper M: quasi semper sit cett. edd. ) [*](incolcet diligendo SA: indulget dicendo c. ) [*](Vidi lecta diu, et] videlicet adiuvet A. a Here a general term including any propagative portion of a plant, true seeds, cuttings, quicksets, layers, etc. (except buddings and grafts). )

v.1.p.296
Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis ratione[*]()dictum esse intellegendum est.