Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,[*]()spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos [*]()sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,[*]()tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti,

ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,[*]()et fecundis [*]()partus [*]()seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura [*](repugnant Aa: repugnet c. ) [*](omni SAa: omnium cM, edd. ) [*](sic codd., vett. edd.: quoque esse fetu vulgo. ) [*](tulerint SA. ) [*](ipsos om. AacM. ) [*](processerint acM, vett. edd. (cf. IV. 21. 3): e duroto cesserint (ceserint S) SA: prorepserint vulgo. ) [*](elementis SacM, vett. edd., Sobel: elimentis A: alimentis vulgo. ) [*](fecundis (foecundis vett. edd.) SAa, Sobel: foecundi cM, et vulgo. ) [*](partus SaM, et vulgo: pastus Ac, vett. edd., Sobel. )

v.1.p.294
atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.