Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et 2

genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini [*]()sextarios praebere. Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.Quem cum absumpserint, ad aquam duci [*](si stringuntur scripsi: nisi (ex -nt si?) stringantur (astringantur M) codd., vett. edd., Lundström: refrigerentur Ald., Gesn., Schn. ) [*](et SAR: id edd. ante Schn. ) [*]( binos Ald., Gesn., Schn. a I.e. the part of the neck embraced by the bow of the yoke. )

v.1.p.128
oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari. Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi arvi praecipiamus.