Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

flagello. Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit.

Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,[*]()et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.