Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur; 2 nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit. Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.

Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio [*]()partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta [*]()expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, etiam herbae ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea frumentis [*]()area.