Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tunc demum convertemus et utrimque [*]()siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, vel si non competet, ut aut [*]()in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, [*]()certe quicquid ad eum modum, quem [*]()debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.

Sic enim commodissime faenum defendetur [*]()a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque [*]()excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur. [*](arescat SA. ) [*](caluit SAc. ) [*](siccari utrimqueom.SA:utrimqueUrsinus: utrunque R. ) [*](aut om. Schn. ) [*](manipulos colligatum Schn. ) [*](quo Ald., Gesn., Schn. ) [*](defenditur R, edd. ante Lundstr¯m. ) [*]( exsudet atque om. SA. )

v.1.p.214