Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

satis dictum est. Circa villam deinceps haec esse oportebit: fumum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit: piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi [*]()vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta. maceremus. Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque [*]()solo, ne umorem tramittant.

Plurimum enim refert non adsiccato suco [*]()fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere [*]()solis incursu patiuntur vel [*]()exuri.

Area, si comperit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque [*](sic SAac, cdt. edd., Lundstrōm: suffitione vel sufficione R aliquot. Ald., Gesn. Schn. ) [*](villae pertinet situm Ursinus, Gesn., Schn.: villae situm pertinet M. ) [*](ulmi om. SA, plerique edd. ante Lundstr¯m. ) [*](pavimentatumque scripsit Lundstr¯m: pavi¯tuque S: pavimentumque AR: pavitumque Laurentianus 53. 24, Lipsiensis I.f.13:pavimentum que solo ne vett. edd. pavitumque solum habeat ne Ald., Gesn., Schn. ) [*](SUCO om. SA. ) [*](arescere ventis sinunt, aut solis Ald., Gesn., Schn. ) [*](vel.add. Lundstrōm. )

v.1.p.78
optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area.

Huic autem nubilar[*]()applicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis [*]()balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.