Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,[*]()quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam [*](dein SA, Lundstrōm. ) [*](possit SAR, vett. edd.: possis Schn. in not., Lundstrōm: possunt vulgo. ) [*](infestantur R, Ald., Gesn., Schn. a Varro (R.R. I. 57. 2) speaks of the use of pits (sin) in Cappadocia and Thrace, and of straw-bottomed wells (putei) in certain sections of Spain. Wheat, he says, has been known to keep in this way for as long as fifty years, and millet for more than a hundred; cf. Pliny, N.H. XVIII. 306. The )

v.1.p.74
cum exiget usus,[*]()facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.

Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;[*]()oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit. [*]()Sed ut calore naturali est opus, qui contingit [*]()positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur [*]()olea.

Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen [*]()feriis, lavetur;

neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam genere[*]()praecoquem maturitatem trahunt.Propter quod et aliud tabulatum [*](usus om. SA, vett. edd. ) [*](magis (R plerique) constringitur M, et Ald., Gesti., Schn. ex Pallad. I. 20. ) [*](fracescit scripsi cum Schn. ad loc., Corrigenda et Addenda: fracesset SAR, vett. edd.: fracescet Ald., Gesn.: fracessit Lundstrōm. ) [*](contigit SA, et R aliquot. ) [*](premitur S, Schn. ) [*](tantum Cod. Laurent. 53. 24, plerique edd. ante Lundstrōm. ) [*](fumi (M) quodam tenore Ald., Gesn., Schn. )

v.1.p.76
esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffuniatione [*]()medicata sint. Quod ad villae [*]()situm partiumque eius dispositionem,