Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.

In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.[*]()Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si [*]()vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat [*]()peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur[*]()historiae.

Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia [*](om. SA. ) [*](om. SA. ) [*](censebat R aliquot, Lundstrōm: veniebat SAR vett. edd.: suadebat Ald., Oesn., Schn. ) [*](locuntur SA, Lundstrōm. a Unknown. b Cf. Cato, I. 1. c II. 2. d Cf. Pliny, N.H. XVIII. 27. a A barren tract in Latium, near Tusculum; cf. Varro, R.R. I. 9. 5. Valerius Maximus (IV. 4. 6) tells us that Regulus possessed seven iugera of land in this region. )

v.1.p.54

maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur,[*]()si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium [*]()caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus [*]()habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentiumcolonorumnostrapromiserimus [*]()

exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando [*]()possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare [*]()possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.

Sed quam [*]()refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse [*](consequimur SA, Lundstrōm. ) [*](varium codd. Verg. ) [*](cultusque codd. Verg. ) [*](promiserimus (-is A) SAR, Lundstrōm: praetermiserimus M, et alii. ) [*](simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn. ) [*](praestari SA et R pauci dett., Lundstrōm. ) [*]( quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn,: cu S: cum (quum) tum Gesn., Schn., fortasse recte. )

v.1.p.56
memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem.

Diffusiora enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta,

quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum [*]()quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate [*]()aliqua demerenda erit, quo patientins moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum " ne villa fundum quaerat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus.

Quod incohatur [*]()aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquaedam loca, [*](facultatium SA, Lundström. ) [*](delicatior.quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn. ) [*](incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes. a Consul in 74 B.C. Enriched by his campaigns against Mithridates, he became famous for his luxury and extravagance. He is said to have introduced the cherry (cerasus) into Italy from Cerasus in Pontus. b A famous jurist, contemporary with Lucullus; cf. Pliny, N.H. XVIII. 32. )

v.1.p.58
quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem.

Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet [*]()colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum [*]()intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.