Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum.

Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem.

Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum.[*]()Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium [*](sic Lundstrōm cum S (m. pr.) et R nonnullis: censebat in inspiciendo agro 8 (m. ait.) A et R nonnulli: censebat in emendo inspiciendo agro cod. Lips. Bibi. Comm. I.f. 13: c. i. e. inspiciendoque a. vulgo. ) [*](vicinam R: viam et aquam vicinam vett. edd: v. et a. et vicinum vulgo. a The substance of these words is found in Cato I. 2-3; but the passage as a whole bears a closer resemblance to Varro, R.R. I. 2. 8. b A legal expression. Cf. Varro, loc. cit., quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis vult colere, mente est captus adque agnatos et gentiles est deducendus. Under the Laws of the Twelve Tables the agnati (blood relatives on the father's side) )

v.1.p.44
et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur;

nec non [*]()nihil esse etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria; servos quoque, qui secuturi patrem familiae sint, non aegre iter pedibus ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum.

Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quia [*]()non numquam mors aliaeque nobis eum [*]()causae diversae [*]()mutant. Et ideo quidam respuunt Catenis sententiam; qui tamen multum videntur errare. Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:

οὐδ' ἂν βοῦς ἀπόλοιτ' εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη.

Quod non solum de bove dicitur, sed [*]()de omnibus partibus rei nostrae familiaris; adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint. Nisi [*](non om. Schn. ) [*](quia S, Lundstrōm: qui AR: quem edd. vulgo. ) [*](nobis eum Lundstrōm: nobiscum SAR, cett. edd. ) [*](diversae om. SAa: inc. Schn. ) [*](sed etiam R aliquot, et vulgo: etiam om. SA, Lundstrōm. a Lundström justifies this interpretation of the unanimous reading nec non nihil of the Mss.; cf. " Småplock ur Columellas språk: 22. Tredubbel negation," Eranos, XV. 205. )

v.1.p.46
aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas,

quam quia malos vicinos ferre non potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis [*]()suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem [*]()prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta [*]()ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret.

Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, [*](finitissimis S. ) [*](ne earbonẽ SA. ) [*](pedamentum vel pedainenti vel pedamenti quicquam R plerique, edd. ante Lundström. a The master-thief of Greek mythology, son of Hermes (Mercury) and maternal grandfather of Odysseus. Autolycus possessed the gift of making himself and his stolen property invisible or of changed appearance. b A monster of Roman legend, who stole from Hercules the )

v.1.p.48
quam ratio calculorum patitur, emere velint.[*]()Nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia: laudato ingentia rura. Exiguum colito.

Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum.Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.

Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis [*]()tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,[*]()quam nunc nobis praebent amplissima veterata. Tanta M'.[*]()quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari

ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum [*](velint Pontedera, Schneider, Lundstrōm: velit SAR, et alii. ) [*](plebi Schn. ) [*](retulere SAR. ) [*](tanta M'. Lundstrōm, praeeunte Madvigio:tanta vel tantam codd. plerique. a Vergil, Georg. II. 412-413. b Cf. Palladius I. 6. 8, Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo neglecta. c The first Roman agrarian law, made by Romulus, allotted to every citizen two iugera of land (Varro, R.R. I. 10. 12; cf. Pliny, N.H. XVIII. 7).For the seven iugera, cf. Varro, )

v.1.p.50
agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,[*]()quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.

Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.[*]()Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,[*]()non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque [*]()valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos [*]()feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas [*]()facultasque.

Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere [*]()velle, si colere non possis. [*](flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](sic SA, et R aliquot, Lundstrōm: adhibebitur vel adhibetur alii. ) [*](poteremur S, Lundstrōm. ) [*](quoque codd., vett. edd., Lundstrōm: equis quidem vulgo. ) [*](ac populandos om. SA. ) [*](sic codd., vett. edd., Lundstrō cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata inc. Schn. ) [*]( om. SA. )

v.1.p.52