Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Silva fuit late dumis atque ilice nigra
  2. horrida, quam densi complerant undique sentes;
  3. rara per occultos lucebat semita calles.
  4. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
  5. impediunt fallitque timor regione viarum;
  6. Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis
  7. atque locos, qui post Albae de nomine dicti
  8. Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat,
  9. ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
  10. Euryale infelix, qua te regione reliqui?
  11. Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
  12. fallacis silvae? Simul et vestigia retro
  13. observata legit dumisque silentibus errat.
  14. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
  15. Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris
  16. pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
  17. fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
  18. oppressum rapit et conantem plurima frustra.
  19. Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
  20. eripere? An sese medios moriturus in enses