Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quae mittit dona hospitio cum iungeret absens
  2. Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti,
  3. post mortem bello Rutuli pugnaque potiti
  4. haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
  5. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
  6. induit. Excedunt castris et tuta capessunt.
  7. Interea praemissi equites ex urbe Latina,
  8. cetera dum legio campis instructa moratur,
  9. ibant et Turno regi responsa ferebant,
  10. tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.
  11. Iamque propinquabant castris murosque subibant,
  12. cum procul hos laevo flectentis limite cernunt
  13. et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
  14. prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
  15. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens
  16. State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?
  17. Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra,
  18. sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
  19. Obiciunt equites sese ad divortia nota
  20. hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.