Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
  2. Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
  3. tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
  4. purpureos spargam flores, animamque nepotis
  5. his saltem adcumulem donis, et fungar inani
  6. munere—Sic tota passim regione vagantur
  7. aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
  8. Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
  9. incenditque animum famae venientis amore,
  10. exin bella viro memorat quae deinde gerenda,
  11. Laurentisque docet populos urbemque Latini,
  12. et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
  13. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
  14. cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
  15. altera candenti perfecta nitens elephanto,
  16. sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
  17. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
  18. prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
  19. ille viam secat ad naves sociosque revisit:
  20. tum se ad Caietae recto fert litore portum.