Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
  2. quique pii vates et Phoebo digna locuti,
  3. inventas aut qui vitam excoluere per artes,
  4. quique sui memores alios fecere merendo,
  5. omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
  6. Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,
  7. Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
  8. hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:
  9. Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
  10. quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo
  11. venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.
  12. Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
  13. Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
  14. riparumque toros et prata recentia rivis
  15. incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,
  16. hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.
  17. Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
  18. desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
  19. At pater Anchises penitus convalle virenti
  20. inclusas animas superumque ad lumen ituras