Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
  2. quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
  3. imminet adsimilis; lucent genialibus altis
  4. aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
  5. regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
  6. accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
  7. exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
  8. Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
  9. pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
  10. aut qui divitiis soli incubuere repertis,
  11. nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
  12. quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
  13. impia nec veriti dominorum fallere dextras,
  14. inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri
  15. quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
  16. Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
  17. districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
  18. infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis
  19. admonet, et magna testatur voce per umbras:
  20. Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.