Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
- His dictis curae emotae, pulsusque parumper
- corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae.
- Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
- Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda
- per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
- sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
- Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
- fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum.
- Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae;
- corpora viva nefas Stygia vectare carina.
- Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
- accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
- dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
- Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
- ipsius a solio regis, traxitque trementem;
- hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
- Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
- Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;
- nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro