Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Contra elata mari respondet Gnosia tellus:
  2. hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
  3. Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis
  4. Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
  5. hic labor ille domus et inextricabilis error;
  6. magnum reginae sed enim miseratus amorem
  7. Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
  8. caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
  9. partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
  10. Bis conatus erat casus effingere in auro;
  11. bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia