Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
- scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
- Nec non Aeneas opera inter talia primus
- hortatur socios, paribusque accingitur armis.
- Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
- aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:
- Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
- ostendat nemore in tanto, quando omnia vere
- heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
- Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
- ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
- et viridi sedere solo. Tum maximus heros
- maternas agnoscit aves, laetusque precatur:
- Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras
- dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
- ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,
- diva parens. Sic effatus vestigia pressit,
- observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
- Pascentes illae tantum prodire volando,
- quantum acie possent oculi servare sequentum.