Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- si fratrem Pollux alterna morte redemit,
- itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum
- quid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.
- Talibus orabat dictis, arasque tenebat,
- cum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divom,
- Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
- noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
- sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
- hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
- Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
- dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
- Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
- Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
- bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
- Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
- accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
- aureus et foliis et lento vimine ramus,
- Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
- lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
- Sed non ante datur telluris operta subire,