Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
- sublataque procul dextra conixa coruscat,
- et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
- Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
- Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
- Non Beroë vobis, non haec Rhoeteïa, matres,
- est Dorycli coniunx; divini signa decoris
- ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
- qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
- Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
- aegram, indignantem, tali quod sola careret
- munere, nec meritos Anchisae inferet honores.
- Haec effata.
- At matres primo ancipites oculisque malignis
- ambiguae spectare rates miserum inter amorem
- praesentis terrae fatisque vocantia regna,
- cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
- ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
- Tum vero attonitae monstris actaeque furore
- conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;