Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
- ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
- Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
- gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
- Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
- qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
- ultima, si primi Salio reddentur honores.
- Tum pater Aeneas Vestra inquit munera vobis
- certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
- me liceat casus misereri insontis amici.
- Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
- dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
- Hic Nisus, Si tanta inquit sunt praemia victis,
- et te lapsorum miseret, quae munera Niso
- digna dabis, primam merui qui laude coronam,
- ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
- Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
- turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
- et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
- Neptuni sacro Danais de poste refixum.