Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
  2. attonitus tanto monitu imperioque deorum.
  3. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
  4. audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
  5. Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
  6. in partisque rapit varias perque omnia versat.
  7. Haec alternanti potior sententia visa est:
  8. Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
  9. classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
  10. arma parent, et quae rebus sit causa novandis
  11. dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
  12. nesciat et tantos rumpi non speret amores,
  13. temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
  14. tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
  15. imperio laeti parent ac iussa facessunt.
  16. At regina dolos—quis fallere possit amantem?
  17. praesensit, motusque excepit prima futuros,
  18. omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
  19. detulit armari classem cursumque parari.
  20. Saevit inops animi, totamque incensa per urbem