Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
  2. ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
  3. demissa ex umeris, dives quae munera Dido
  4. fecerat, et tenui telas discreverat auro.
  5. Continuo invadit: Tu nunc Karthaginis altae
  6. fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
  7. exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
  8. Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
  9. regnator, caelum ac terras qui numine torquet;
  10. ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
  11. quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
  12. Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
  13. nec super ipse tua moliris laude laborem,
  14. Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
  15. respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
  16. debentur. Tali Cyllenius ore locutus
  17. mortalis visus medio sermone reliquit,
  18. et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
  19. At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
  20. arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.