Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
  2. Communem hunc ergo populum paribusque regamus
  3. auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
  4. dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.
  5. Olli—sensit enim simulata mente locutam,
  6. quo regnum Italiae Libycas averteret oras—
  7. sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
  8. abnuat, aut tecum malit contendere bello,
  9. si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
  10. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
  11. esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
  12. miscerive probet populos, aut foedera iungi.
  13. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
  14. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
  15. Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
  16. confieri possit, paucis, adverte, docebo.
  17. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
  18. in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
  19. extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
  20. His ego nigrantem commixta grandine nimbum,