Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
  2. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.
  3. Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
  4. dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
  5. imperat ad navis ferri, stipatque carinis
  6. ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
  7. loricam consertam hamis auroque trilicem,
  8. et conum insignis galeae cristasque comantis,
  9. arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
  10. Addit equos, additque duces;
  11. remigium supplet; socios simul instruit armis.
  12. Interea classem velis aptare iubebat
  13. Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
  14. Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
  15. Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
  16. cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
  17. ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
  18. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
  19. Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
  20. Vade ait O felix nati pietate. Quid ultra