Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
- Excutior somno, et summi fastigia tecti
- ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
- in segetem veluti cum flamma furentibus austris
- incidit, aut rapidus montano flumine torrens
- sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
- praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto
- accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
- Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
- insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
- Volcano superante domus; iam proxumus ardet
- Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
- Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
- Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
- sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
- cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
- praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
- Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
- Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
- sacra manu victosque deos parvumque nepotem