Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,
- quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
- exspectate venis? Ut te post multa tuorum
- funera, post varios hominumque urbisque labores
- defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos
- foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?
- Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
- sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
- Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
- Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
- Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
- defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
- Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:
- hos cape fatorum comites, his moenia quaere
- magna, pererrato statues quae denique ponto.
- Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
- aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
- Diverso interea miscentur moenia luctu,
- et magis atque magis, quamquam secreta parentis
- Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,