Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
  2. quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
  3. Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
  4. conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
  5. Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
  6. succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
  7. Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
  8. ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
  9. paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
  10. et captum leto posuit caput, arma relinquunt,
  11. vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
  12. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
  13. sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
  14. incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
  15. Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
  16. At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
  17. alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
  18. Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
  19. prospexit tristi multatam morte Camillam,
  20. ingemuitque deditque has imo pectore voces: