Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
  2. tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
  3. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
  4. et maestum Iliades crinem de more solutae.
  5. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
  6. ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
  7. pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
  8. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
  9. ut vidit levique patens in pectore vulnus
  10. cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
  11. Tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret,
  12. invidit Fortuna mihi, ne regna videres
  13. nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
  14. Non haec Evandro de te promissa parenti
  15. discedens dederam, cum me complexus euntem
  16. mitteret in magnum imperium metuensque moneret
  17. acris esse viros, cum dura proelia gente.
  18. Et nunc ille quidem spe multum captus inani
  19. fors et vota facit cumulatque altaria donis:
  20. nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis