Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
  2. turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
  3. Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
  4. quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
  5. primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
  6. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
  7. Arma parate animis et spe praesumite bellum,
  8. nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
  9. adnuerint superi pubemque educere castris,
  10. impediat segnisve metu sententia tardet.
  11. Interea socios inhumataque corpora terrae
  12. mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
  13. Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis
  14. hanc patriam peperere suo, decorate supremis
  15. muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
  16. mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
  17. abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
  18. Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
  19. corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
  20. servabat senior, qui Parrhasio Evandro