Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
- obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
- atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
- nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
- iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
- debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
- mors natum, caesis Volscorum milibus ante
- ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
- Quin ego non alio digner te funere, Palla,
- quam pius Aeneaset quam magni Phryges et quam
- Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
- Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
- tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
- esset par aetas et idem si robur ab annis,
- Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
- Vadite et haec memores regi mandata referte:
- quod vitam moror invisam Pallante perempto,
- dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
- quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
- fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,