Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
- pallida Tisiphone media inter milia saevit.
- At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
- turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
- cum pedes incedit medii per maxima Nerei
- stagna viam scindens, umero supereminet undas
- aut summis referens annosam montibus ornum
- ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
- talis se vastis infert Mezentius armis.
- Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
- obvius ire parat. Manet imperterritus ille,
- hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
- atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
- Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
- nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
- indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
- Aeneae. Dixit stridentemque eminus hastam
- iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
- egregium Antoren latus inter et ilia figit,
- Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis