Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
  2. Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
  3. Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
  4. regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
  5. unde per ora novem vasto cum murmure montis
  6. it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
  7. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
  8. Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
  9. Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
  10. nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
  11. navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
  12. prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
  13. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?
  14. Olli subridens hominum sator atque deorum,
  15. voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
  16. oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
  17. Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
  18. fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
  19. moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
  20. magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.