Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
  2. fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
  3. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
  4. despiciens mare velivolum terrasque iacentis
  5. litoraque et latos populos, sic vertice caeli
  6. constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
  7. Atque illum talis iactantem pectore curas
  8. tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
  9. adloquitur Venus: O qui res hominumque deumque
  10. aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
  11. quid meus Aeneas in te committere tantum,
  12. quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
  13. cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
  14. Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
  15. hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
  16. qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
  17. pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
  18. Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
  19. solabar, fatis contraria fata rependens;
  20. nunc eadem fortuna viros tot casibus actos