Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. prata movere animum, non qui per saxa volutus
  2. purior electro campum petit amnis; at ima
  3. solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
  4. ad terramque fluit devexo pondere cervix.
  5. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
  6. invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
  7. munera, non illis epulae nocuere repostae:
  8. frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
  9. pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
  10. flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
  11. Tempore non alio dicunt regionibus illis
  12. quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
  13. imparibus ductos alta ad donaria currus.
  14. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
  15. unguibus infodiunt fruges montisque per altos
  16. contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
  17. Non lupus insidias explorat ovilia circum
  18. nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
  19. cura domat; timidi dammae cervique fugaces
  20. nunc interque canes et circum tecta vagantur.