Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
  2. pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
  3. Haec ante exitium primis dant signa diebus;
  4. sin in processu coepit crudescere morbus,
  5. tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
  6. spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
  7. ilia singultu tendunt, it naribus ater
  8. sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
  9. Profuit inserto latices infundere cornu
  10. Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
  11. mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
  12. ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
  13. di meliora piis erroremque hostibus illum,
  14. discissos nudis laniabant dentibus artus.
  15. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
  16. concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
  17. extremosque ciet gemitus. It tristis arator
  18. maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
  19. atque opere in medio defixa relinquit aratra.
  20. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt