Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
  2. aequora; nec miseri possunt revocare parentes
  3. nec moritura super crudeli funere virgo.
  4. Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
  5. atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
  6. Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
  7. et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
  8. Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
  9. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
  10. Ascanium; superant montis et flumina tranant.
  11. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
  12. vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
  13. ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
  14. exceptantque levis auras et saepe sine ullis
  15. coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,
  16. saxa per et scopulos et depressas convallis
  17. diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
  18. in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster
  19. nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
  20. Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt