Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
  2. duceret apricis in collibus uva colorem.
  3. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
Moeris
  1. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
  2. cantando puerum memini me condere soles:
  3. nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
  4. iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
  5. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
Lycidas
  1. Causando nostros in longum ducis amores:
  2. et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
  3. aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
  4. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
  5. incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
  6. agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
  7. hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
  8. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
  9. cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
  10. cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Moeris
  1. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
  2. carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.