Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
- pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
- carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
- sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
- Doris amara suam non intermisceat undam.
- incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
- dum tenera attondent simae virgulta capellae.
- non canimus surdis; respondent omnia silvae.
- Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
- Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
- nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
- ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
- Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
- Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
- Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
- Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
- nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
- venit et upilio; tardi venere subulci;
- uvidus hiberna venit de glande Menalcas.