Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. et cantare pares, et respondere parati.
  2. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
  3. vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
  4. aspicio. Ille ubi me contra videt: “Ocius” inquit
  5. “huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
  6. et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
  7. huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
  8. hic viridis tenera praetexit arundine ripas
  9. Mincius, eque sacra resonant examina quercu.”
  10. Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
  11. depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
  12. et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
  13. posthabui tamen illorum mea seria ludo:
  14. alternis igitur contendere versibus ambo
  15. coepere; alternos Musae meminisse volebant.
  16. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Corydon
  1. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
  2. quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
  3. versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
  4. hic arguta sacra pendebit fistula pinu.