cantando rigidas deducere montibus ornos:his tibi Grynei nemoris dicatur origo,ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta estcandida succinctam latrantibus inguina monstrisDulichias vexasse rates, et gurgite in alto,ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,aut ut mutatos Terei narraverit artus;quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,quo cursu deserta petiverit, et quibus anteinfelix sua tecta supervolitaverit alis?Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatusaudiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;cogere donec ovis stabulis numerumque referriiussit, et invito processit Vesper Olympo.Meliboeus- Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
- compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
- Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
- ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,