Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
  2. et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
  3. posthabui tamen illorum mea seria ludo:
  4. alternis igitur contendere versibus ambo
  5. coepere; alternos Musae meminisse volebant.
  6. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Corydon
  1. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
  2. quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
  3. versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
  4. hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
Thyrsis
  1. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
  2. Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
  3. aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
  4. cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Corydon
  1. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
  2. et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
  3. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
  4. puniceo stabis suras evincta coturno.
Thyrsis
  1. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
  2. exspectare sat est: custos es pauperis horti.