Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
  • floribus atque apio crinis ornatus amaro,
  • dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
  • Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
  • cantando rigidas deducere montibus ornos:
  • his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
  • ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”
  • Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
  • candida succinctam latrantibus inguina monstris
  • Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
  • ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
  • aut ut mutatos Terei narraverit artus;
  • quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
  • quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
  • infelix sua tecta supervolitaverit alis?
  • Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
  • audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
  • ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
  • cogere donec ovis stabulis numerumque referri
  • iussit, et invito processit Vesper Olympo.