Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
  • Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
  • at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
  • concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
  • et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
  • ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
  • ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
  • ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
  • aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,
  • Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
  • si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
  • errabunda bovis vestigia; forsitan illum,
  • aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
  • perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”
  • Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
  • tum Phaethontiades musco circumdat amaro
  • corticis, atque solo proceras erigit alnos.
  • Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
  • Aonas in montis ut duxerit una sororum,
  • utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;