Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
  • tum Phaethontiades musco circumdat amaro
  • corticis, atque solo proceras erigit alnos.
  • Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
  • Aonas in montis ut duxerit una sororum,
  • utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
  • ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
  • floribus atque apio crinis ornatus amaro,
  • dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
  • Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
  • cantando rigidas deducere montibus ornos:
  • his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
  • ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”
  • Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
  • candida succinctam latrantibus inguina monstris
  • Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
  • ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
  • aut ut mutatos Terei narraverit artus;
  • quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
  • quo cursu deserta petiverit, et quibus ante